monumenta.ch > Isidorus > 13
Isidorus, De Natura Rerum, XII. De coelo. <<<     >>> XIV. De aquis quae super coelos sunt.

CAPUT XIII. De septem planetis coeli et eorum conversionibus. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. XIII.---N. 1. Ambrosius s. in Lib. Hexam. Cap. 2 lib. II.

Ibid. Opusculum Isidori de harmonia et coelesti musica, quod in Isidorianis, cap. 86, num. 3, recensui, ad hoc caput et ad sequentia referri potest, et est huiusmodi: «Luna est primus planetarum, minima stellarum, sed maior caeteris videtur, quia proxima terrae nobis circulo fertur. Huius corpus est globosum, natura igneum, sed aqua permistum. Unde proprium lumen non habet, sed in modum speculi illuminatur, et ideo luna quasi lucina, id est, a luce nata, nominatur.

«Quod autem quasi nubecula in ea videtur, ex aquae natura creditur. Dicitur enim (quod) si aqua permista non esset, terram, ut sol, illuminaret, seu illustraret, imo ob vicinitatem maximo ardore vastaret. Globus namque eius multo terra est amplior, licet ob altitudinem circuli sui videatur vix modii, fundo maior.

«Luna ea parte lucet, qua soli est opposita; ea autem parte est obscura, quae a sole est aversa. A sole vero longius remota lucet tota. Non enim crescit, nec minuitur, sed obiectu terrae lumine quod a sole accipit irradiatur.

«Haec licet quotidie violentia firmamenti ab oriente in occidentem feratur, tamen contra mundum nitens omnia zodiaci signa XXVII diebus pervagatur. Ciculum autem suum XVIII annis perambulare affirmatur.

«Luna IV, si rubeat, quasi aurum, ventos ostendit; si in summo corniculo maculis nigrescit, pluvium mensis exordium; si in medio pleni luminis, serenum.

«De Mercurio.---Secundus planeta est Mercurius, qui et Stilbol. Globus natura igneus, lunam magnitudine vincens, lumen a sole accipiens, signiterum CCXXIX diebus percurrens.

«De Venere.---Tertius planeta est Venus, qui et Vesperus, Lucifer, et Vesper; rotundus, igneus, contra mundum nitens, ut Mercurius, signiferum percurrit CCCXLVIII diebus.

«De Sole.---Quartus planeta est sol, inde dictus, quia solus lucet caeteris stellis obscuratis, vel quod sit super omnia lucens, forma sphaericus, nam igneus; magnitudine octies terram vincens, omnibus stellis lumen praebet.

«Hic ab Oriente in Occidentem impetu firmamenti fertur, sed contra mundum nitens, per totum zodiacum CCCLXV diebus graditur, circulum autem suum XXVIII annis perambulare traditur.

«Huius praesentia diem, absentia vero eius efficit noctem. Sicut enim tota die super terram, sic tota nocte lucet sub terra. Aquilonarem partem coeli peragrans, facit nobis longos dies, et aestatem; Australem vero percurrens, inducit nobis breves dies, et hiemem.

«Sol in ortu suo maculosus, vel sub nube latens, pluvialem diem praesagit; si rubeat, sincerum; si palleat, tempestuosum. Si concavus videtur, ita ut, in medio fulgens, radios ad austrum emittat, tempestatem humidam et ventosam praesignat; si pallidus in nigras nubes occidat, aquilonis ventum.

«De Marte.---Quintus planeta est Mars, qui Efevona, globus igne fervidus, percurrit signiferum duobus annis.

«De Iove.---Sextus planeta est Iupiter, qui Epheton dicitur, rotundus, temperatus, zodiacum peragrans XII annis.

«De Saturno.---Septimus planeta Saturnus est, qui Ephetonta dicitur, spiritus gelidus, contra mundum, ut superiores, gradiens, signiferum XXX annis percurrens. In ortu Saturni post XXX annos qui imaginem de aere funderet, loqui eam cum homine probaret. Omnes autem post DXXXII annos circulos suos peragrat.

«Terrae centro absides planetarum, id est, circuli, altissimae sunt: Saturno in Scorpione, Iovi in Virgine, Marti in Leone, Soli in Geminis, Veneri in Sagittario, Mercurio in Capricorno. Lunae in ariete mediis ovium partibus, et e contrario a terrae centro humillimae atque proximae. Suus cuique color est: Saturno candidus, Iovi clarus, Marti igneus, Lucifero candens, Vespero refulgens, Mercurio radians, Lunae blandus, Soli ardens.

«Mutantur autem colores propinquis circulis natura; frigidior in pallorem, ardentior in ruborem, ventosus in horrorem, atque in obscuritatem. Signifer, id est, circulus XII signorum dividitur in XII partes per latus. Sub his feruntur VII planetae. Sol sub mediis tantum duabus. Luna per totam latitudinem. Venus excedens cum binis partibus duabus in medio IV supra duabus in terra. Mars sub IV mediis. Iupiter sub media, et supra eam duabus. Saturnus sub duabus mediis, ut sol.

«Hi septem orbes cum dulcisona harmonia volvuntur, ac suavissimi concentus eorum circuitione efficiuntur. Qui sonus ideo ad nostras aures non pervenit, quia ultra aures fit, et eius magnitudo nostrum angustum auditum excedit, nullus enim sonus a nobis percipitur, nisi in hoc aere efficiatur.

«A terra autem usque ad firmamentum coelestis musica mensuratur. Ad cuius exemplar nostra inventa affirmatur. In terra namque Γ gamma, in Luna A, in Mercurio B, in Venere C, in Sole D, in Marte E, in Iove F, in Saturno G ponitur; profecto mensura musicae artis invenitur.

«Unde a terra usque ad firmamentum VII toni reperiuntur; a terra enim usque ad Lunam est tonus, a Luna usque ad Mercurium est semitonus, a Mercurio usque ad Venerem semitonus; inde usque ad Solem tria semitona; et a Sole usque ad Martem tonus: inde ad Iovem semitonus; inde ad Saturnum semitonus; inde ad Saturnum III semitona, quae simul iuncta VII tonos efficiunt.

«Tonus autem habet XV, DCXXV milliaria, semitonus vero VII, DCCCXII, et semissem. Unde et philosophi IX musas finxerunt, quia a terra usque ad coelum IX consonantias deprehenderunt, quas homini naturaliter insitas invenerunt.

«De homine, qui musica est.---Sicut enim mundus hic VII tonis, et nostra musica VII vocibus distinguuntur, sicut compago, unde corpus, VII modis coniungitur, dum corpus IV elementis, anima tribus viribus copulantur, quae musica arte naturaliter reconciliantur; unde et homo microscosmus, id est, minor mundus dicitur; dum sic consono numero coelesti musicae participare cognoscitur.

«A terra autem usque ad Lunam sunt CXXVI stadiorum, quae sunt XD, DCXXV milliaria. A Luna ad Mercurium VII, DCCCXII milliaria, et semis. Inde ad Venerem tantum. Inde ad Solem XXIII, CCCCXXXVI milliaria. Inde ad Martem XV, DCXXV milliaria. Inde ad Iovem VII, DCCCXII milliaria, et semis. Inde ad Saturnum tantum. Inde ad firmamentum XXIII, CCCCXXXVI milliaria.

«Sunt itaque a terra usque ad coelum milliaria C millia, et novem millia, et CCCLXXV milliaria. Ignem per globos planetarum transcendimus, nunc coelestia penetremus.» Nomina quaedam planetarum ita scripsi, ut in Ms., et apud nonnullos medii aevi scriptores reperiuntur. Quae de imagine in ortu Saturni dicuntur, astrologiam iudiciariam sapiunt. AREV.

]
Ambrosius sanctus, in libro Hexaemeron sic loquitur, dicens: Legimus in David: Laudate eum coeli coelorum. Utrum enim unum sit coelum an plures, contentio est, dum aliqui multos esse asserunt, alii autem, praeter unum, alios esse negant. Philosophi autem mundi septem coelos, id est, planetarum globos consono motu introduxerunt. Quorum orbibus connexa memorant omnia, quod sibi nexos et velut insertos versari retro et contrario caeteris motu ferri arbitrantur. Siquidem in ecclesiasticis libris, et coeli coelorum leguntur, et apostolus Paulus usque ad tertium coelum fuisse se intelligit raptum. Sed de numero eorum nihil sibi praesumat humana temeritas. Fecit autem eos Deus non informes, vel confusos, sed ratione quadam ordine suo distinctos. Nam superioris circuli coelum proprio discretum termino, et aequalibus undique spatiis collectum ostendit, atque in eo virtutes spiritualium creaturarum constituit. Cuius quidem coeli naturam artifex mundi Deus aquis temperavit, ne conflagratio superioris ignis inferiora elementa succenderet. Dehinc circulum inferioris coeli, non uniformi, sed multiplici motu solidavit, nuncupans eum firmamentum propter sustentationem superiorum aquarum. [

2. Cuius quidem coeli naturam Deus aquis temperavit. Ibid., cap. 3.

Ibid. Alii, propter sustentationem solidatam aquarum supernarum. Haec veterum opinio, quod coelum Deus aquis temperaverit, explicatur in opusculo relato ad cap. 12, num. 1. Alia vide in not. ad Dracontium, lib. I, vers. 25, 137. AREV.

]